# Relationes 3.1

Symmachus, Relationes, III (LIIII. LXI) a. 384. D. n. Theodosio Semper aug. Symmachus V. C. p. V.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/3.1

Vbi primum senatus amplissimus semperque vester subiecta legibus vitia cognovit et a principibus piis vidit purgari famam temporum proximorum. boni saeculi auctoritatem secutus evomuit diu pressum dolorem atque iterum me querellarum suarum iussit esse legatum. cui ideo divi principis denegata est ab inprobis audientia, quia non erat iustitia defutura, ddd. nnn. imperatores. gemino igitur functus officio et ut praefectus vester gesta publica prosequor et ut legatus civium mandata commendo . nulla est hic dissensio voluntatum, quia iam credere homines desierunt, aulicorum se studio praestare, si discrepent. amari coli diligi maius imperio est. quis ferat obfuisse rei publicae privata certamina! merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt; noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. cui enim magis commodat, quod instituta maiorum, quod patriae iura et fata defendimus, quam temporum gloriae? quae tunc maior est, cum vobis contra morem parentum intellegitis nil licere. repetimus igitur religionum statum, qui reip. diu profuit. certe dinumerentur principes utriusque sectae utriusque sententiae : pars eorum prior caerimonias patrum coluit, recentior non removit. si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum. quis ita familiaris est barbaris, ut aram Victoriae non requirat! cauti in posterum sumus et aliarum rerum ostenta vitamus. reddatur saltem nomini honor, qui numini denegatus est. multa Victoriae debet aeternitas vestra et adhuc plura debebit: aversentur hanc potestatem , quibus nihil profuit; vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. cunctis potentia ista votiva est; nemo colendam neget, quam profitetur optandam. quodsi huius ominis non esset iusta vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstineri. praestate, oro vos, ut ea quae pueri suscepimus. senes posteris relinquamus. consuetudinis amor magnus est; merito divi Constantii factum diu non stetit. omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. aeternitatem curamus famae et nominis vestri, ne quid futura aetas inveniat corrigendum. ubi in leges vestras et verba iurabimus? qua religione mens falsa terrebitur, ne in testimoniis mentiatur ? omnia quidem deo plena sunt nec ullus perfidis tutus est locus, sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia numinis urgueri. illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum, neque aliud magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi iuratus ordo decernit. patebit ergo sedes profana periuriis, et hoc inclyti principes mei probabile iudicabunt, qui sacramento publico tuti sunt? sed divus Constantius idem fecisse dicetur. cetera potius illius principis aemulemur, qui nihil tale esset adgressus, si quis ante se alius deviasset . corrigit enim sequentem lapsus prioris et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. fas fuit, ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam: num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus inprobatum? accipiat aeternitas vestra alia eiusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. nihil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
