# Relationes 30

Symmachus, Relationes, XXX (XXXXIII. L) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/30

Palatini munerationum sacrarum Avitus et Castor quaestus publicos eruentes inter cetera nomina, quae iudicio persequuntur, heredes Postumiani c. m. v. in examen meum conventionibus evocarunt, ddd. imppp., Luciano monente, qui census senatorios ante tractavit, quod oblativis functionibus eadem domus esset obnoxia. pars debiti Lollianam, pars Cattianillam pariter ac Severillam suggerebatur urgere. interea sequestrato Lollianae c. f. nomine, quam pro sex unciis stringit exactio, harum orta refragatio est, quas pro singulis bonorum quadrantibus solutionis cura mordebat. conperendinato plerumque iudicio res eo deducta est, ut fisci patrocinium securitates a clarissimis personis inpleti per vices muneris flagitaret, Cattianillae vero ac Severillae defensio rescripto ad relationem divi principis niteretur. vetus enim quaestio et cognitionibus praefecturae frequenter agitata usque ad inclyti semperque verendi genitoris vestri cucurrit arbitrium, qui Viventii clarissimae et inlustris memoriae viri tunc praefecti urbis insinuatione consultus quadam rescripti parte signavit, suis quibusque temporibus a Cattianilla ac Severilla clarissimis feminis oblativa munera soluta constare . hic me nodus iam promptum atque declivem ad efflagitanda inlationum documenta defixit, cum videretur omnibus securitatibus esse vehementior imperatoris adsertio . de cuius responsis iugi honore mansuris vestrae clementiae fas est esse iudicium ; nos venerari potius quam interpretari oracula divina consuevimus. praesto sunt monumenta gestorum, partium quoque supplementa non desunt. aequum est, ut maiestatis vestrae informetur arbitrio humana cunctatio.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
