Latin
XXXI (XXXXIIII. LI) a. 384–385.
Symmachus, Relationes 31
Not analysed yet
Moribus scaevis familiare atque cognatum est armare spiritus inpunitatis exemplo, ddd. imppp. cur enim secundum desperet effugium, qui laqueos criminis prioris evasit? praesenti causae congruit praemissa sententia. siquidem Valerianus vir clarissimus, cui lar in Epiro esse suggeritur, neque rescriptorum veneratione neque legum severitate vel pactionum fide aut iudiciorum reverentia permovetur. qui primo in examen praetorianae sedis iussus acciri ad supplicationem v. c. Iunioris vim rescripti, statutum praecelsae potestatis elusit; dehinc proconsularibus evocatus edictis leges pari arte frustratus est; nunc cum et actione civili et criminali accusatione premeretur, statutis inciviliter repugnavit, ut apparitores praefecturae urbanae partim notoriis partim suggestione signarunt. quorum unus agente in rebus eo mortuo, ad quem sacri praecepti executio pertinebat, adfectum se a Valeriano gravibus iniuriis indicavit. motus igitur indignitate talium querellarum, cum viderem rursus inludi posse iudiciis, si quid severius censuissem, factu Optimum credidi, ut aeternitati vestrae causae istius pontificium reservarem; soli enim iure corrigitis admissa potissimae dignitatis. fides rerum gestis cohaerentibus explicatur; nihilominus adservatur regressus apparitor, qui contumaciam senatoris et serviles impetus nuntiavit, suggestionibus suis, cum forte usus tulerit, adfuturus. quaeso aeternam clementiam vestram, ut omnibus solita aequitate perpensis evagari ulterius frustratorem tot iudicum non sinatis.