# Relationes 32

Symmachus, Relationes, XXXII (XXXXV. LII) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/32

Difficile est, ut bona causa sit, cuius actio in ius alterius desperatione transfertur . id adeo res probavit, ddd. imppp. nam Theodorus, ut adseruit, ex protectoribus ab Anniana quadam in rem suam procurator creatus iam pridem clarissimo atque emendatissimo viro Eupraxio urbanis tribunalibus praesidente Flavianum quendam denuntiata lite pulsavit, sed diem legitimum causae lapsus excessit. longo intervallo a me petita reparatio cum partes ad necessarium contraxisset examen, post multas allegationes, quas iudicia ut invalidas respuerunt, orta praescriptio est, quae adsereret novari tempora possessore mortuo debuisse; nam constabat non modo Flavianum , qui propositam legibus quaestionem primus exceperat, sed etiam successorem eius finem fecisse vivendi. ad hoc promissa est lectio veluti probatura indiciis, novationem tantum petitoris heredi esse decretam; quod verbo quidem adsertum sed sanctionibus non probatum contrariae legis recitatione conpressum est. secutus igitur scita manifesta et nullis principum vacuata responsis cessare processum negotii iudicavi , cum lis alteri denuntiata aliam personam temporibus novationis etiam exactis tenere non posset. tunc oblatis provocationis libellis suspensa sententia. cuius meritum perennitas vestra lectis gestis ac refutatoriis cohaerentibus aestimabit: ego in referendo prolixus esse non debui, cum paene in ipso actionum vestibulo repulsa legibus causa constiterit.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
