# Relationes 33

Symmachus, Relationes, XXXIII (XXXXVI. LIII) a. 385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/33

In causis appellationum malo ius potestatis infringere quam interpretationum dubia sustinere, praesertim conscius haud iniquae iudicationis, cui nonnihil honoris eveniet, si aeternitatis vestrae oraculo roboretur, ddd. imppp. tuli igitur Constantium suarium temere provocantem, cum ex rescripto numinis vestri statum, quem Theodosio absenti ademerat, reformassem. mota enim vestra clementia supplicationibus querulis brevi examine iussit inquiri, an Theodosio extra conflictum locato ac deinde, ne rebus excederet, provocante possessionem corporum Constantius esset indeptus. allegata igitur praeceptione divina primo cognitionem totius negotii, quamvis speciatim mihi tranquillitatis vestrae delegatione mandatam, viri clarissimi vicarii praesentiae reservavi. siquidem videbatur haec causa ceteris provocationibus esse coniuncta, quae v. c. prodecessori meo negabantur admissae et alterum mecum sumpserant cognitorem . dehinc ubi eam partem, quae ad illius temporis iudicem pertinebat, vestro retinuistis examini, appellationis inquisitione discreta, cum iam participem iudicii non haberem, turbatae possessionis querellam rescripto obsecutus audivi; et quia Theodosium iudicio non interfuisse constabat, quo sibi demptas questus est facultates, nec ulla precum mendacia Constantius detegebat, executus sum circa germanum supplicatoris heredem caeleste iudicium reformato statu, quem claruit mox proposita appellatione defensum, licet cultus subditus quaestioni libellos. quos Theodosius publicavit, apud se resedisse memoraverit. nihilominus oboediens imperatis statui, ut fides gestorum superiorum ad augusta scrinia mitteretur. hinc orta est provocatio, cuius vel iustitia vel contumacia sacro expendetur arbitrio. interea constitutionis memor sequestrari mobilia fructusque praecepi, ne medii temporis usurpatio abutatur indebitis. omnium gestorum fida documenta cum supplementis partium relationi ex more sociata sunt, ut diu fluctuanti causae tandem stabilem terminum divino ore ponatis.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
