Latin
XXXIIII (XXXXVII. LIIII) a. 384–385.
Symmachus, Relationes 34.1
Not analysed yet
Omnes, qui ad amplissimos honorum gradus iudicio clementiae vestrae vel favore provehimur, summo studio debemus eniti, ut famam saeculi suggestionum veritate tueamur, ddd. imppp. quod enim genus gratiae beneficiis principum rependendae fortuna inpar inveniet, si fidem deserat, quae sola munit imperium? contemplanti mihi igitur rescriptum numinis vestri, quo arcae vinariae debita a praefecto eius temporis ,quo contracta dicuntur, erui censuistis, silere fas non fuit, quid temporum vestrorum congruat aequitati. iam primum stupere me fateor caelesti mansuetudini vestrae totius orbis negotiis occupatae et cui ideo inter multa curarum summatim nonnulla tractanda sunt, litteras divi Constantii ita esse suggestas, ut comminatio sub condicione deprompta instar cuiusdam debiti duceretur; dehinc tacitum quodam casu de ea parte rescripti, quae tenebat officium, ut persona iudicis tamquam vilior apparitorum suorum inpunitate premeretur; tertio quod ea summa solidorum, quam cognitio et relatio viri inlustris decessoris mei ex maiore parte solutam probavit aerario, tamquam debita et intacta deposcitur. namque XI milia CCCCXLVI solidos ex eo anno, qui Sergii et Nigriniani sequitur consulatum, sacris accessisse thesauris et praefecturae inquisitio et discussorum litterae et v. c. decessoris mei scripta docuerunt. inter haec igitur tam multa valida fidem clementiae vestrae debitam silentio violare non potui, cum vestrum quoque numen adverterem solita cautione neque iudicis nomen signasse rescripto et aestimasse, quod conveniendus luce frueretur. nam quando clementia vestra vim veteris comminationis in mortuum tetendisset, cum etiam gravium noxarum poena fine vitae solvatur? at vero iste terror divi principis litteris couprehensus ne viventem quidem posset urgere; gravia enim subiectis saepe minitamini acuendi potius studio quam nocendi. hoc etiam divus genitor tuus in omnium semper animis et ore victurus pia lege constituit, qui sententias quoque sub comminatione depromptas effectu atque exsecutione vacuavit. hanc vero condicionem, quam divus Constantius adiecit litteris suis. multa quae post visa sunt, subruerunt. nam eodem principe adhuc orbem regente ad Tertullum praefectum urbi memorabilem virum migravit exactio, quae si hominis, non potestatis fuisset, circa personam prioris iudicis potuisset haerere; nec multo post tempore inclyti Iuliani Maximum pari honore tunc praeditum tituli istius cura convenit; divo etiam parente numinis tui Romana iura et fata moderante praefectis ac discussoribus haec mandata provincia est et per vices administrantium publici debiti cucurrit exactio. novissime relatus in caelum germanus clementiae tuae, cum ipsum Basilium c. v. haberet adpositum, qui personis iudicum non pepercit, primiscrinios urbani officii, quorum sollicitudo per successiones exigenda curaverat, vel solvendo nomini vel edendae rationi fecit obnoxios . itaque a v. c. ac probatissimo Anicio Basso et Aventio viro spectabili frequentata cognitio et solutam maiorem partem debiti deprehendit et provincialium iudicum repperit sponsionem, qua professi sunt, si urbanum cessaret officium, per se huius tituli integritatem posse sarciri. si igitur haec legibus conferantur, pronuntiabit aeternitas vestra, in professione verum esse nexum, in comminatione terrorem. quid, quod proxime apparitio cogendis provinciarum iudicibus admota spem debiti eruendi fecisse suggeritur? non est meum famae incerta sectari; inveniet divina maiestas tua, cur huic exactioni perpes cura defuerit. nam socerum meum clarissimae memoriae virum Orfitum petit ista molitio, cuius heredes v. c. et inlustris officiorum magister adscripsit litteris suis, cum tuae mansuetudinis verecundia nullum sacro oraculo nomen expresserit. quid ergo? existimem merito illius factum, qui maior honoribus quam facultatibus ante annos fere quindecim vitam peregit, ut comminatio saepe lecta semper omissa et novis post sepulta decretis, quam neque lex divalis admittit et solutio magnae partis exclusit, resurgat in mortuum, quae non obfuit ante viventi? an meae potius contumeliae causa et ordinem tot ac talium statutorum et divi Gratiani recentem praeceptionem et discussorum diligentiam et praefectorum cognitiones et relationis fidem novis suggestionibus arbitrer sauciari? testor custodem numinis vestri deum nihil esse, quod iniuria dignus existimer. quieto mihi hanc praefecturam sine ulla adfectatione tribuistis: si quem forte mordet invidia, si alicuius desideriis rei publicae amore non cessimus, cogitet privata odia adversum leges exercenda non esse; postremo cognoscat, si quis ille est, me meosque successionem clarissimae atque inlustrissimae memoriae viri Orfiti neque ratione iuris neque bonorum aditione cepisse. quaeso igitur, ne in contumeliam iudicii vestri et iuri et innocentiae fraus paretur. quando enim absentibus atque ignorantibus inter alios gesta nocuerunt? quis umquam sententiam numinis vestri inauditus excepit? quando comminatio ad heredes usque porrecta est? certe, ut ipsam causam loquar, quae me ac necessitudines meas vobis propitiis nullo iure contingit, pars maior debiti soluta monstratur, in evidentibus nominibus pars resedit: cuius studio absolvendi sunt debitores, ut inplicentur innoxii? quare insitam divinis sensibus vestris oro iustitiam, ne adversum divi Gratiani definitionem ,adversum rescripta tot principum, quae praefectis debita eruenda mandarunt ,adversum relationem, quae uberiorem summam docuit exsolutam, reliquum vero secundum rectorum litteras exculpendum ab obnoxiis intimavit, ignaros negotii et paternae hereditatis alienos pulsari incongrua conventione patiaris, neve exemplum novum pius imperator inducas, ut successio hominum, qui rei publicae profuerant, ad liberos secura non transeat. multos haec forma retinuit et plerosque, ut arbitror, iustius, si qui forte provinciis vestris male abusi sunt; at vero posteritas inlustris memoriae viri Orfiti nihil ex illo aliud quam generis insigne quaesivit. meae tantum iniuriae studet ista suggestio, nam tenuitati illius frequenter exhaustae nemo testamento ,nemo nostrum bonorum aditione successit. unde intellegit clementia vestra, quod non metu familiaris causae, quae legibus tuta est, sed temporum amore solliciter ,ne ad innocentiam fisci vestri infructuosa tantum recurrat invidia. et haec quidem cursim, ne mandatum negotium conperendinatio differret, tantum pro coniugis meae Rusticianae c. f. parte quaesita sunt, cuius germana multo angustior facultatibus ex Etruriae longinquis adesse praecepta est. vestrum vero salutare numen omnes precamur, ne quod de tot provinciis pro maiore parte iam redditum adhuc difficilis exculpat exactio, senatoriae domus inopinata labes speretur posse persolvere. multis nocuit ista condicio, qui rei publicae praefuerunt: neque enim ius sit, ut una familia novo opprimatur exemplo. quaeso igitur, ut gesta, quae fidem relationis adserunt, audire dignemini legesque percenseatis, quarum plerumque duritiam pro clementia vestra decretis moderatioribus temperastis.