# Relationes 37

Symmachus, Relationes, XXXVII (L. LVII) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/37

Soli omnium potestis aeternae urbis expensas a defectu sumptuum vindicare, ddd. imppp., maiestati autem vestrae subditae potestates tantum mediocribus causis valent ferre medicinam, magnarum vero rerum mole superantur. ad vos igitur salutaria numina convolamus et opem largam populi Romani inploramus aerario, cum iam diu nihil solitorum vectigalium decretae provinciae contulerunt atque ideo iustus est metus, ne cessantibus subsidiis necessaria deserantur, quae hactenus personae tenues alieno, ut queruntur, aere tolerarunt. super hoc etiam reverendus ordo consultus, cum per se mederi adfectis rebus nequiret, opem vestrae perennitatis oravit. edita ratio est vectigalium, quae Hispaniensis atque Alexandrinus invehere debuit commeatus; expensionum quoque titulos conpetentes officii cura digessit: quaeso, ut omnibus, quae cohaerent , libenter inspectis utilitati publicae velox remedium porrigatis. urgentibus enim causis negari non potest inlatio sollemnis inpendii. quare ferte, ut soletis, propitii auxilium , et qui mentibus piis nova populo Romano beneficia defertis, etiam prisca servate atque urbi vestrae adnuere dignamini, et quod praetermissio praeterita suspendit et quod futurus usus expectat.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
