Latin
IIII (XVII. XXIIII) a. 384–385. D. n. Theodosio Semper aug. Symmachus V. C. p. V.
Symmachus, Relationes 4
Not analysed yet
Quod apud germanum clementiae vestrae divum principem non sileremus, si eo res Romana frueretur, custodibus famae eius insinuo ea devotione, qua praefectum vestrum decet fidem praeferre blanditiis, domini imperatores. falso creditum est, quod urbanae fastigium potestatis peregrini ac superbi vehiculi usus adtolleret; haec ratio sola novum statutum benigno tunc persuasit ingenio, ut veterem magistratum dives pompa gestaret. recusat istius modi decus honor sobrius, quem numquam paenitet sui; cui si quid patimur accedere, fatemur hactenus defuisse. itaque oculi quaerunt civitatis privati vehiculi nobilem modum et degenerem praefecturam populus Romanus existimat. quae posteriora traxit exempla. absit ut moderator urbis liberae atque ideo devotae tamquam Salmoneus Elius invehatur. nihil moramur externa miracula. inritamentum superbiae Roma vestra non patitur memor scilicet bonorum parentum, quos Tarquinius fastus et ipsius Camilli currus offendit. nam tanto illi viro albentes quadrigae exilium triste pepererunt. at contra Publicolae decus tribuit inclinatio potestatis; submisit enim contioni civium consularem securem et honoris sui culmen infregit, ut libertatem civitatis erigeret. ergo moribus potius quam insignibus aestimemur. non culpamus novum beneficium, sed bona nostra praeferimus . submovete vehiculum, cuius cultus insignior est; illud maluimus, cuius usus antiquior.