# Relationes 41.1

Symmachus, Relationes, XXXXI (LV. LXII) a. 384.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/41.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/41.1

Certum atque dilucidum est, nihil esse tam familiare legibus quam vestra decreta, ddd. imppp., sed executorum prava interpretatio, dum supplicantibus favet, plerumque iussa corrumpit. statuerat receptus in caelum germanus numinis vestri, cum Marcianus dudum protector Aggareae bona tamquam vacantia postulasset, ut, si ea hereditas scriptum successorem vel legitimum non haberet, in ius fisci tamquam domino nuda concederet; tunc insinuato per rationalem patrimonii modo opperiretur petitor, quid ei sacra deferret humanitas. annus fere secundus est, ut per defensores et rationales augustissimae domus contra iustitiam sollemnis oraculi scripti fatigantur heredes. licet iam sextus annus a testamenti recitatione numeretur, novissime fortuna causae inpetibilem scopulum foedae cognitionis incurrit. nam cum apud virum perfectissimum rationalem Bassianum primo delator bonorum secundum sacra scita proderetur, novo ausu calcata praescriptio est. dehinc cum testamenti iure confecti fidem recitatio publicaret, calumnia inanis obiecta est, quod signatores nescio quid legati ex eadem voluntate cepissent. adduntur etiam rescripta divalia, quibus adstipulatio cuiusdam remota est, qui suam iuvisse causam testimonio diceretur, quasi vero simile esset exemplum aut tenuis honor, quo subscriptores ob amicitiam defunctus adsperserat, legitimum posset abolere iudicium. nam si his legibus viveremus, inimicis signatoribus tutius uteremur, quorum offensa nihil de testatore humanitatis exigeret. piget dicere in quinque numero solidis potissimum subscriptoris fuisse legatum; ceteris enim magis commemoratio honesta quam pecuniae quaestus accessit. ergo aut extremae paupertatis successio fuit, si putatur exiguus honor fidem legitimi iudicii sauciasse, aut si census hereditarius existimatur uberior, aliena est a suspicionibus brevis summa legati. quis non familiarissimum quemque signandis adhibet, cum extrema conduntur ? iam quid mirum est, si in oculis positus mereatur aliquod monumentum religionis , qui meruit advocari? non fero signatorem, cui pars bonorum magna defertur, nam etsi integra conscientia non tamen sincero pudore ditatur; at vero haec levia pignora aut amoris gratia aut testatoris verecundia relinquuntur. nihil huic religioni novis legibus derogatum est; manet iste usus et vobis iura servantibus semper manebit: unus et solus post humani generis memoriam rationalis emersit, qui exemplum novae iudicationis induceret. hinc orta est provocatio, quae ubi auditorium sacrum decreto etiam vestrae legis intravit, rursus eludendi iudicii causa propositum est inane commentum , ut ab inlustri viro privatae rei comite delegata cognitio diceretur rationalis examini atque ideo rursus ad eiusdem iudicium debere transferri, cum omnis quaestio ex precibus Marciani dudum protectoris et vestrae clementiae largitate descendens sacro potius auditorio ex provocatione conpeteret, accedente etiam proxima sanctione, quae indiscrete huiusmodi appellationes sedi, quae vicem principum tuetur, prisco iure commisit. examinatis igitur omnibus pronuntiavi bona obnoxia non esse rescripto, cum vestri numinis aeterna iustitia, si scriptis aut legitimis successoribus vacaret hereditas , fiscum statuisset admitti, has autem facultates Marcellus Bizias et Heliodorus iusta defuncti voluntate cepissent. tunc sententiam meam defensor venerabilis domus inusitata provocatione suspendit. sed cum huius rei nullum exemplum cognitionalis extare suggereret, nihilo minus obiectam vocem libenter admisi et relatione summatim cuncta conplexus gestorum quoque documenta subtexui, praesumens bonis placitura principibus, quae secundum leges pro fama temporum iudicavi.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
