# Relationes 42

Symmachus, Relationes, XXXXII (LVI. LXIII) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/42
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/42

Petronianus urbanarum dudum cohortium miles ad corniculorum gradum inculpati laboris diuturnitate provectus more institutoque maiorum testimonium meruit castrensis industriae, quod ceteris quoque post honestum cursum stipendiorum iudicia detulerunt, ddd. imppp. Valentiniane Theodosi et Arcadi inclyti victores ac triumphatores semper Augusti. dignum est igitur divina temporum vestrorum felicitate, ut peractam sine offensione militiam, si perennitatis vestrae plus vultus adriserit, praerogativa sollemnis exornet.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
