# Relationes 45

Symmachus, Relationes, XXXXV (LVIIII. LXVI) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/45

Devotione et more commonitus magistratuum nomina, quibus varias functiones designationum tempore amplissimus ordo mandavit, ad aeternitatis vestrae perfero notionem, ut muneribus exhibendis aut subeundis fascibus destinatos cognitio imperialis accipiat. his copulati sunt, quos senatui vestro recens ortus adiecit. prolixus in talibus rebus esse non debeo, cum decreti publici fides gestorum potius insinuationem postulet quam largum referentis eloquium.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
