# Relationes 48

Symmachus, Relationes, XXXXVIII (LXII. LXVIIII) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/48

Certa officia sunt omnium potestatum: praefecturae urbanae proprium negotium est senatorum iura tutari, ddd. imppp. quare partium mearum conventus necessitate allegationibus clarissimorum virorum iusta poscentium deesse non potui. a quibus pleraque servitia palatinus Eusebius iussus eruere, ut bonorum Catuli clarissimae memoriae viri quaestio iudicationibus sacrisque responsis consumpta repetatur, optimatium querimonias, qui dudum partis fruuntur, excivit. ventum est igitur ad leges executore cupiente....... quem contradictio repellebat, inplorataeque vestri numinis sanctiones, quae senatorum controversias transferri ab urbano foro ad peregrina vetuerunt. sed cum adsererem, non eandem praerogativam esse...... servorum, quibus supplicantibus certum perennitas vestra detulit cognitorem, responsum est, quod fortunas clarissimarum personarum precatio subtilis incesserit. inter haec cum Donatus adsisteret ceteris precatoribus sacro iunctus oraculo, quaesivi, ut mos est, ne eodem nomine alius subderetur, quae hominem condicio haberet et an ipse de Catuli iudicio supplicasset. tunc ille Hilariani clarissimi viri servum professus ab illarum precum conscientia, quas dicitur obtulisse cum ceteris, alienum se constanter adseruit; atque ita visa est supplicationis fides etiam de auctore nutare. adiecta sunt alia plena iuris atque rationis, quod post crebras cognitiones et rescripta ad relationem numerosa poenam legis inciderint, qui denuo contra vetitum supplicarunt. extant quippe sententiae , quas cum provocatio temptasset inhibere, consultus relatione divus genitor clementiae vestrae finem posuit quaestioni. cui victoriae fiscus accessit emolumentum bonorum Catuli clarissimae memoriae viri, ut adsertum est, pro certa parte sortitus. cum igitur senatorum allegatio rescriptis ac legibus niteretur, maluerunt causam suam vestrae per me aperire iustitiae quam legitimo vindicare iudicio, securi decretorum, quae et necessitate iuris et divi patris veneratione servabitis. itaque servos bona fiducia tradiderunt; quos in praeiudicium absentium post consummationem negotii aequitas temporum, quantum praesumimus, non patietur audiri.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
