# Relationes 49

Symmachus, Relationes, XXXXVIIII (LXIII. LXX) a. 384–385.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/49

Quid habeat condicionis inscriptio, prae ceteris nostis iuris publici conditores, ddd. imppp. Valentiniane Theodosi et Arcadi inclyti victores ac triumphatores semper Augusti. provisum est enim, ne quis temere in alieni capitis discrimen irrueret, ut se eiusdem prius poenae sponsione vinciret. secundum haec scita legum agens in rebus Africanus accusationem professus Campano et Hygino clarissimis viris violentiae crimen obiecit. continuo, ut severitas exigebat, reos custodia militaris dissimulata dignitatis reverentia circumdedit; sed ubi partes sub examine constiterunt, multo luctamine patronorum decursa cognitio oratione magis quam probationibus redundavit. cum longa verborum serie causa traheretur, summates Aricinae urbis, quos ut conscios accusator exciverat, adhibuimus quaestioni. gestorum ordinem sciscitamur: omnium convenit adsertio, nihil turbarum esse conflatum. tunc ad eludendum iudicium praesentia cuiusdam coepit exposci, quem non tenebat inscriptio. eo denique res rediit, ut a partibus Africani accusationis omissio desperatione peteretur. supererat ut crimine non probato in accusatorem formidata reis poena transiret; sed cum me Africani militia pariter atque incauta adolescentia permoveret, malui iudicium de eo clementibus reservare. alia est enim condicio magistratuum, quorum corruptae videntur esse sententiae, si sint legibus mitiores, alia est divinorum principum potestas, quos decet acrimoniam severi iuris inflectere. relationi gesta subtexui, partium quoque subplementa sociavi. quaeso augustissimam perennitatem vestram, ut perpensis omnibus sequenda iubeatis.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
