# Relationes 5

Symmachus, Relationes, V (XVIII. XXV) a. 384–385. D. n. Theodosio Semper aug. Symmachus V. C. Praef. Urbis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/relationes/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/relationes/5

Inter praecipua negotiorum saepe curatum est, ut erudiendis nobilibus philosophi praeceptores ex Attica poscerentur; itaque nonnullos etiam auctoritas publica in usum nostrae urbis accivit, domini imperatores. nunc vestri saeculi bonitas ultro optimalem sapientiae Romanis gymnasiis adrogavit. siquidem Celsus ortus Archetimo patre, quem memoria litteratorum Aristoteli subparem fuisse consentit, iuventuti nostrae magisterium bonarum artium pollicetur, nullum quaestum professionis adfectans atque ideo dignus in amplissimum ordinem cooptari, ut animum vitiis avaritiae liberum dignitatis praemio muneremur. sunt huius rei exempla nobilia, quae prudens aemuletur imitatio. nam et Carneaden Cyrenaeum et Poenum Clitomachum Atheniensis curia societate dignata est, itidem ut nostri Zaleucum legum Locrensium conditorem civitate donarunt. dignum est igitur aeternitate numinis vestri, Celsum genere eruditione voluntate laudabilem adiudicare nobilibus pignore dignitatis. cum praerogativa scilicet consulari, ne sumptum eius magis quam magisterium quaesisse videamur non sine avaritiae nota. si ab eo munia publica postulemus, qui spondet gratuita praecepta.

---

Symmachus, Relationes. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip.
