Latin
Fidelium consortio careat, qui pœnitentiam perjurii agere noluerit
Synodus Mesopotamica Archelai, Documenta 3
Unproofread scanNot analysed yet
Praedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ah hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege et in prophetis et in Evangelium prohibitum (Levit. ,vi; Josue, IX; Malach. ,III; Matth. ,V). Audivimus autem quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuriis pœnitentiæ modum imponere. Qui posse debent, talem de perjurio pœnitentiam imponi debere, qualem et de adulterio, et de fornicatione, et de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis. Si quis vero perpetrato perjurio, aut quolibet criminali peccato, timens pœnitentiam longam, ad confessionem venire voluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, neque oret, neque in domo sua eum recipiat.