Latin
Synodale juramentum
Synodus Mesopotamica Archelai, Documenta 7
Unproofread scanNot analysed yet
Episcopus in synodo residens, post congruam allocutionem septem ex plebe ejus a parochiae, vel eo amplius, prout viderit expedire, maturiores, honestiores, atque veraciores viros, in medium debet advocare: et illatis sanctorum pignoribus, unumquemque illorum tali sacramento constringere, ut amodo in ante quidquid nosti, aut audisti, aut postmodum inquisiturus es, quod contra voluntatem Dei et rectam christianitatem in ista parochia, factum sit, aut futurum erit, si in diebus tuis evenerit, tantum ut ad tuam cognitionem quocumque modo perveniat, si scis, aut indicatum fuerit tibi, synodalem causam esse, et ad ministerium episcopi pertinere, quod tu nec propter amorem, nec propter timorem, nec propter praemium, nec propter parentelam, ullatenus celes episcopo, autejus misso, cui hoc inquirere jusserit, quandocumque ex hoc te interrogaverit: sic te Deus adjuvet, et istæ sancto rum reliquiæ, et illud sacramentum, quod juste e juravit de synodali causa, quod tu illud ex te. ita observabis, in quantum sapis, aut audisti, aut ab hac die in antea inquisiturus es, sic te Deus adjuvet.