# Publilius Syrus Sententiae 1.1069-1108

Syrus, Publilius Syrus Sententiae, Lines 1.1069-1.1108. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/pvblilivs-syrvs-sententiae/1.1069

Muliebre est furere in ira.
Multi dum falli putant, fallere docent.
Natura vincit naturam et dii deos.
Nae virtutibus multis abundat, qui alienas amat.
Necesse est multos timeat, quem multi timent.
Necessitatis est remedium parcitas.
Negata est magnis sceleribus semper fides.
0Nemo ita pauper vivit quam natus est.
Nemo potest personam diu ferre fictam: ficta cito in naturam suam recidunt.
Nemo prudens punit quia peceatum est, sed ne peccetur.
Nemo regere potest nisi et qui regi.
Nemo, qui coepit ex se, risum praebuit.
Nequitia poena maxima ipsamet sui est.
Nescit is nocere, qui nocere velle prodidit.
Nil eripit fortuna, nisi quod et dedit.
Nil posse quemquam mortuum hoc est vivere.
Nil prodest didicisse, si cessas bene facere.
Nil rationis est, ubi res semel in affectum venit.
Nil turpius quam vivere incipiens senex.
Nimium tendendo rumpi funiculus solet.
Nobilis professio sapientia est: quae distributa suscipit
incrementum, avarum dedignata possessorem.
Nocens quis illico fit, succumbit ut fides.
Non alia facies est quieti moderatique imperii, quam sereni
caeli et nitentis.
Non animus hominis, sed facta cernuntur.
Nondum felix es, si nondum turba te deriserit.
Non egere felicitate felicitas est.
Non est beatus, ipse qui se nesciat.
Non est bonitas esse meliorem pessimo.
Non est hominis maior stultitia quam putare se amari ab his,
quos ipse non diligat.
Non est pusillum, si quid maximo est minus.
Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.
Non fert ullum ictum illaesa felicitas.
Non minus latro, cuius telum opposita veste elusum est.
Non multum supra eum eminet quis, cui se irascendo exaequat.
Non omni eundem calceum induces pedi.
Non quam diu, sed quam bene vivas, cogita.
Non qui iussus aliquod, sed qui invitus facit, miser est.

---

Syrus, PVBLILIVS SYRVS SENTENTIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/syrus.html.
