# Publilius Syrus Sententiae 1.1234-1259

Syrus, Publilius Syrus Sententiae, Lines 1.1234-1.1259. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/pvblilivs-syrvs-sententiae/1.1234

Tuta saepe, numquam secura mala conscientia est.
Tutissima res est timere nil praeter deum.
Tyrannus a rege distat factis, non nomine.
Ubi discrimen inter bonos malosque sublatum est, confusio
sequitur et vitiorum eruptio.
Ubi maxime gaudebis, metues maxime.
Ubi tranquilla tibi omnia videntur, tibi ibi nocitura non desunt
Ubi usitata remedia non procedunt, tenta contraria.
Velle bonum fieri magna pars est bonitatis.
Velox consilium sequitur paenitentia.
Vel strangulari pulchro de ligno iuvat.
Venia est poenae debitae remissio.
Vile nil decet sonare in maximorum laudibus.
Veri boni est pati, non facere iniuriam.
Virtus, quam necessitas excutit, acerrima est.
Virtute abundat multa, qui alienam amat.
Vis notus omnibus esse? nullum noveris.
Vitium fuit, nunc mos est adsentatio.
Ulcera animi magis quam corporis sananda sunt.
Volunt homines ita praeceptum esse ut vivunt, non ita vivere ut praeceptum est.
Utendum est divitiis , non abutendum.
Ut fulmina paucorum periculo cadant, omnium metu, sic
animadversiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent.
Utinam ea lex homini esset, ut ira cum telo suo frangeretur,
nec saepius liceret nocere quam semel.
Utrumque vitium est nulli credere et omnibus.

---

Syrus, PVBLILIVS SYRVS SENTENTIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/syrus.html.
