# Publilius Syrus Sententiae 1.312-356

Syrus, Publilius Syrus Sententiae, Lines 1.312-1.356. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/pvblilivs-syrvs-sententiae/1.312

Mala causa est, quae requirit misericordiam.
Mori est felicis, antequam mortem invocet.
Miserum est tacere cogi, quod cupias loqui.
Miserrima est fortuna, quae inimico caret.
Malus est vocandus, qui sua est causa bonus.
Malus bonum ubi se simulat, tunc est pessimus.
Metus enim venit, rarum habet somnus locum.
Mori necesse est, sed non quotiens volueris.
0Male geritur, quidquid geritur fortunae fide.
Mortuo qui mittit munus, nil dat illi, sibi adimit.
Minus est quam servus dominus, qui servos timet.
Mage fidus heres nascitur quam scribitur.
Malo in consilio feminae vincunt viros.
Mala est voluptas ad alienum consuescere.
Maximo periclo custoditur, quod multis placet.
Mala est medicina, ubi aliquid naturae perit.
Malae naturae numquam doctore indigent.
Misereri scire sine periclo est vivere.
0Male vivunt, qui se semper victuros putant.
Maledictum interpretando facias acrius.
Male secum agit aeger, medicum qui heredem facit.
Minus decipitur, cui negatur celeriter.
Mutat se bonitas inritata iniuria.
Mulier cum sola cogitat, male cogitat.
Male facere qui vult, numquam non causam invenit.
Malivolus semper sua natura vescitur.
Multos timere debet, quem multi timent.
Male imperando summum imperium amittitur.
Mulier quae multis nubit, multis non placet.
Malivolus animus abditos dentes habet.
Medicina calamitatis est aequanimitas.
Muliebris lacrima condimentum est malitiae.
Metum respicere non solet quidquid iuvat.
Malo etiam parcas, si una est periturus bonus.
Magnum crimen secum adfert indignatio.
Malus etsi obesse non pote, tamen cogitat.
Mage valet, qui nescit quod calamitas valet.
Mora cogitationis diligentia est.
Multa ignoscendo fit potens potentior.
Multis placere quae cupit, culpam cupit.
Minimum eripit fortuna, cui minimum dedit.
Meretrix est instrumentum contumeliae.
Malus bonum ad se nnumquam consilium refert.
Manifesta causa secum habet sententiam.
Multorum calamitati vir moritur bonus.

---

Syrus, PVBLILIVS SYRVS SENTENTIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/syrus.html.
