Latin
Lines 1.357-1.397
Syrus, Publilius Syrus Sententiae 1.357-397
Not analysed yet
Metus improbos compescit, non clementia.
(Muneribus non lacrimis meretrix est misericors.)
Metuendum semper esse scias, quem tutum velis.)
Mors infanti felix, iuveni acerba, sera nimis seni.
Malam rem cum velis, honestatem improbes.
Malum est consilium, quod mutari non potest.
Malitia unius cito fit maledictum omnium.
Mortem ubi contemnas, omnes viceris metus.
Misera est voluptas, ubi pericli memoria est.
Male vincit is, quem paenitet victoriae.
Misericors civis patriae est consolatio.
Malitia ut peior veniat, se simulat bonam.
Malus animus in secreto peius cogitat.
Mutare quod non possis, ut natum est, feras.
Multa ante temptes, quam virum invenias bonum.
Miserrimum est arbitrio alterius vivere.
Mansueta tutiora sunt, sed serviunt.
Mala mors necessitatis contumelia est.
Minus saepe pecces, si scias quod nescias.
Malus quicumque in poena est, praesidium est bonis.
Nil agere semper infelici est optimum.
Nil peccent oculi, si animus oculis imperet.
Nil proprium ducas, quidquid mutari potest.
Non cito ruina opteritur, qui rimam timet.
Nullus est tam tutus quaestus, quam quod habeas parcere.
Nescias quid optes aut quid fugias: ita ludit dies.
Numquam periclum sine periclo vincitur.
Nulla tam bona est fortuna, de qua nil possis queri.
Nusquam melius morimur homines, quam ubi libenter viximus.
Negandi causa avaro numquam deficit.
Nondum felix es, si nondum te turba deridet.
Nam etsi nullos inimicos tibi faciat iniuria, multos tamen facit invidia.
Non aspicias quam plenas quis deo manus, sed quam puras admoveat.
Non enim aliter, nisi optimus animus, pulcherrimus dei cultus est
Non vivas aliter in solitudine, aliter in foro.
Nihil petas, quod negaturus es.
Nihil negabis, quod petiturus es.
Nihil magnum est in rebus humanis, nisi animus magna despiciens.
Nihil prodest didicisse, bene facere si cesses.
Nihil interest quo animo facias quod fecisse vitiosum est.