# Publilius Syrus Sententiae 1.443-481

Syrus, Publilius Syrus Sententiae, Lines 1.443-1.481. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/pvblilivs-syrvs-sententiae/1.443

Noli contemnere ea, quae summos sublevant.
Nil aliud scit necessitas, quam vincere.
Nemo timendo ad summum pervenit locum.
Nisi per te sapias, frustra sapientem audias.
Necessitati sapiens nihil umquam negat.
Non facile de innocente crimen fingitur.
0Nimium boni est in morte, cui nil sit mali.
Ni gradus servetur, nulli tutus est summus locus.
Nil est miserius, quam ubi pudet quod feceris.
Nec morten effugere quisquam nec amorem potest.
Necessitatem ferre, non flere addecet.
Nusquam facilius culpa quam in turba latet.
Omne peccatum actio est.
Omnis autem actio voluntaria est, tam honesta quam turpis.
Omne ergo peccatum voluntarium est.
Omitte excusationem, nemo peccat invitus.
Odia multorum sub vultu, multorum sub osculo latent.
Omnia tamen pandentur, non dico si cecideris, sed si titubaveris.
Omnis affectus hoc habet, ut in quod ipse insanit, ceteros furere putet.
Omnes enim vitam differentes mors incerta praevenit.
Omnis itaque dies velut ultimus ordinandus est.
Oratorem te puta, si tibi ipsi quod oportet persuaseris.
Opinantur de te homines male, sed mali: displicere enim malis laudabile est.
Obiurgationi semper blanditiae aliquid admisce.
Odium oportet peccandi, non metum facias.
Optimum est semper ignoscere, tamquam si ipse cotidie pecces.
Optimum est maiorum vestigia sequi, si recte praecesserint.
Omnis doctor in vitae ratione peccans turpior est,
Ob hoc quod in officio, cuius magister esse vult, labitur.
Omnis voluptas quemcumque arrisit nocet.
Officium benivoli animi finem non babet.
O vita misero longa, felici brevis!
Obiurgari in calamitate gravius est quam calamitas.
O dulce tormentum, ubi reprimitur gaudium!
Omnes aequo animo parent, ubi digni imperant.
Occidi est pulchrum, ignominiose ubi servias.
O tacitum tormentum animi conscientia!
Optime positum est beneficium, ubi eius meminit qui accipit.
Obsequium nuptae cito fit odium paelicis.

---

Syrus, PVBLILIVS SYRVS SENTENTIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/syrus.html.
