Latin
Lines 1.568-1.605
Syrus, Publilius Syrus Sententiae 1.568-605
Not analysed yet
Quid est homini inimicissimum? alter homo.
Quae sunt maximae divitiae? non desiderare divitias.
Quis plurimum habet? is qui minimum cupit.
Quid est dare beneficium? imitari deum.
Quis est pauper? qui sibi videtur dives.
Quidam inimici graves sunt amici leves.
Quietissime viverent homines, si duo verba tollerentur: meum et tuum.
Qui paupertatem timet, quam timidus est!
Quod tacitum esse vis, nemini dixeris,
quia non poteris ab alio exigere silentium, si tibi ipse non praestas.
Qui servis crudelis est, ostendit in alios non voluntatem sibi deesse, sed potestatem.
Qui ob hoc iniuriam facit, quia potest, cito desinit, quia fecit.
Quid dulcius quam habere, cum quo omnia audeas;
quem sic credas, ut te; cui sic loquaris quasi tecum.
Quanti tales amicos habere voluerunt, et ipsi tales esse non possunt.
Quamvis non rectum, quoad iuvat, rectum putes.
Quidquid nocere didicit, meminit cum potest.
Qui metuit calamitatem, rare accipit.
Quam miserum est mortem cupere nec posse emori!
Qui pro innocente dicit, satis est eloquens.
Qui cum dolet blanditur, post tempus sapit.
Quod timeas citius quam quod speres evenit.
Quod vult cupiditas cogit, non quod decet.
Quidquid conaris, quo pervenias cogites.
0Qui bene dissimulat, citius inimico nocet.
Quod semper est paratum, non semper iuvat.
Quodcumque celes, ipse tibi fias timor.
Qui iusiurandum servat, quovis pervenit.
Quod aetas vitium posuit, aetas auferet.
Quemcumque quaerit calamitas, facile invenit.
Quod periit quaeri pote, reprendi non potest.
Quam miserum officium est, quod successum non habet!
Quam miser est, cuius ingrata est misericordia!
Quam miserum est cogi opprimere, quem salvum velis!
0Quem fama semel oppressit, vix restituitur.
Quod vi contingit, vix voluptatem parit.
Quam miserum est, id quod pauci habent amittere!
Qui in vero dubitat, male agit cum deliberat.