# Publilius Syrus Sententiae 1.646-684

Syrus, Publilius Syrus Sententiae, Lines 1.646-1.684. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/pvblilivs-syrvs-sententiae/1.646

Qui invitus servit, fit miser, servit tamen.
Quod est timendum decipit, si neglegas.
Quid tibi pecunia opust, si ea uti non potes?
Quod fugere credas, saepe solet occurrere
Quamvis acerbus, qui monet, nulli nocet.
Repelli se homines facilius quam decipi ferunt.
Respue crudelitatem et matrem crudelitatis iram.
Re vera memoria beneficiorum fragilis est, iniuriarum tenax.
Ridiculum est odio nocentis innocentiam perdere.
Res vera est, qui a multis timetur, multos timet.
Regibus peius est multo quam servientibus:
re vera, quia illi singulos, isti universos timent.
Res ipsa ut praestare possimus efficiet, si polliceri properamus honesta.
Rem maximam promittit tibi sapientia, ut te reducat tibi.
Recta ingenia debilitat verecundia, prava confirmat audacia.
Res optima est non sceleratos exstirpare, sed scelera.
Recte parem et inferiorem laudas, quia pertinet ad gloriam tuam.
Res magnae clementiae est, indulgendo corrigere peccata quam vindicando.
Ratione, non vi vincenda adulescentia est.
Rei nulli prodest mora nisi iracundiae.
Reus innocens fortunam, non testem timet.
Rarum esse oportet, quod diu carum velis.
Rapere est accipere quod non possis reddere.
Regnat, non regitur, qui nil nisi quod vult facit.
Rivalitatem non amat Victoria.
Ruborem amico excutere amicum est perdere.
Rex esse nolim, ut esse crudelis velim.
Res quanto est maior, tanto est invidiosior.
Roganti melius quam imperanti pareas.
Respicere nil consuevit iracundia.
Rapere est, non petere, quidquid invito auferas.
Remedium frustra est contra fulmen quaerere.
Rogare beneficium servitus quoddammodo est.
Sunt, quorum corpus innoxium est, et in mille facinorum furias mens otiosa discurrit.
Si in clientelam felicis hominis potentisque perveneris, aut
veritas aut amicitia perdenda est.
Si vis beatus esse, cogita hoc primum: contemne contemni.
Si multis placuerit vita tua, tibi placere non poterit.
Solitudinem quaerat, qui vult cum innocentibus vivere.

---

Syrus, PVBLILIVS SYRVS SENTENTIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/syrus.html.
