Latin
Lines 1.685-1.723
Syrus, Publilius Syrus Sententiae 1.685-723
Not analysed yet
Stultum est timere, quod vitari non potest.
Semper dissensio ab alio incipiat, a te reconciliatio.
Succurre paupertati amicorum, immo potius occurre.
Secreto admone amicos, palam lauda.
Si bene te institueris, pudeat fieri deteriorem.
Si quis irascitur, ab alio poenas petit, a se exigit.
Severissime enim nos adversum peccantes ingerimus, et ipsi eadem committimus.
Sicut formosa pictura est, cuius nulla pars errat,
sic et formosus homo, in quo nulla peccatis foeda est.
Si invitus pares, servus es; si volens, minister.
0Scias eum multis virtutibus abundare, qui alienas amat.
Si non invideris, maior eris: nam qui invidet, minor est.
Scis, quid est invidia? dolor animi est ex alienis commodis.
Scito enim et illud, quod nulli invidet vir bonitate praeditus.
Sunt multi qui plurima verbis, non re contemnunt;
sed ipsa, quae spernunt, clam furantur.
Semper plus iratus sese posse, quam possit, putat.
Spes est salutis, ubi hominem obiurgat pudor.
Suadere primum, dein corrigere benivoli est.
Sapiens contra omnes arma fert, cum cogitat.
Sanctissimum est meminisse, cui te debeas.
Stulti timent fortunam, sapientes ferunt.
Sensus, non aetas invenit sapientiam.
Semper beatam se putat benignitas.
Saepe ignoscendo des iniuriae locum.
Solet esse in dubiis pro consilio temeritas.
Semper consilium tunc deest, cum opus est maxime.
Sapiens quod petitur ubi tacet, breviter negat.
Semper plus metuit animus ignotum malum.
Secunda in paupertate fortuna est fides.
Si nil velis timere, metuas omnia.
Summissum imperium non tenet vires suas.
Secundus est a matre nutricis dolor.
Sibi ipsi supplicium, admissi quem paenitet.
Suum sequitur lumen semper innocentia.
Stultum est alium velle ulcisci poena sua.
Sibi primo auxilium eripere est leges tollere.
Suis qui nescit parcere, inimicis favet.
Sine dolore est vulnus, quod ferendum est cum victoria.