# Publilius Syrus Sententiae 1.724-762

Syrus, Publilius Syrus Sententiae, Lines 1.724-1.762. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/pvblilivs-syrvs-sententiae/1.724

Semper metuendo sapiens evitat malum.
Stultum est queri de adversis, ubi culpa est tua.
Solet hora, quod multi anni abstulerint, reddere.
0Spina etiam grata est, ex qua spectatur rosa.
Stultum est vicinum velle ulcisci incendio.
Stultum facit Fortuna, quem vult perdere.
Spes inopem, res avarum, mors miserum levat.
Se damnat index, innocentem qui opprimit.
Sibi ipsa improbitas cogit fieri iniuriam.
Satis est beatus, qui potest cum vult mori.
Solet sequi laus, cum viam fecit labor.
Socius fit culpae, quisquis nocentem levat.
Suspicio sibi ipsa rivales parit.
0Semper metuendum, quidquid irasci potest.
Seditio civium hostium est occasio.
Salutis causa bene fit homini iniuria.
Stultitia est insectari, quem omnes diligunt.
Sat magna usura est pro beneficio memoria.
Sero in periclis est consilium quaerere.
Timidus cautum se vocat, sordidus parcum.
Tutissima res est, nihil timere praeter deum.
Tene semper vocis et silentii temperamentum;
tamen et in hoc incumbe, ut libentius audias quam loquaris.
0Tacere qui nescit, nescit loqui.
Tristitiam, si potes, ne admiseris.
Turpe praebet spectaculum aeger animus.
Turpia ne dixeris: paulatim enim pudor rerum per verba discutitur
Transibit sermo in effectum, si honesta loquamur.
Tolerabilior est, qui mori iubet, quam qui male vivere.
Tolerabilior est poena, non posse vivere quam nescire.
Talem diligentiam exhibe in amicitiis conparandis, ne incipias
amare, quem deinceps possis odisse.
Tu primum exhibe te bonum, et sic quaere alterum similem tui.
Turpius nihil est quam cum eo bellum gerere, cum quo familiariter vixeris.
Thesaurum in sepulcro ponit, qui senem heredem facit.
Taciturnitas stulto homini pro sapientia est.
Tam deest avaro quod habet, quam quod non habet.
Vix quisquam in bonum nisi ex malo transit.
Vis omnibus esse notus? prius effice, ut neminem noveris.

---

Syrus, PVBLILIVS SYRVS SENTENTIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/syrus.html.
