# Publilius Syrus Sententiae 1.890-934

Syrus, Publilius Syrus Sententiae, Lines 1.890-1.934. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/pvblilivs-syrvs-sententiae/1.890

Auferri et illud, quod dari potuit, potest.
Avidissimus quisque est egestosissimus.
A(vi)gilia sunt membra cursoribus.
Auloedus fiat, qui esse citharoedus nequit.
Auro suadente nil potest oratio.
Aut necesse est ipsum te vilem habeas aut pecuniam.
Bello gladius, voluptas pace vulnerat.
Benefactis proxime ad deos accedimus.
Beneficii numquam, cito dati obliviscere.
Beneficium celeritas gratius facit.
Beneficium egenti bis dat, qui dat celeriter.
Beneficium est carere eo, invitus quod possideas.
Beneficium est semper reddere bonitatis verba.
Boni mores sibi semper placentes permanent.
Bonis nocet, quisquis pepercerit malis.
Bono iustitiae proxima est severitas.
Bonorum ultro ad convivia accedunt boni.
Bonum est duabus ancoris niti ratem.
Bonus animus in mala re dimidium est mali.
Bonus esse non potest aliis malus sibi.
Bonus iudex damnat improbanda, non odit.
Bonus iudex est, qui novit dispensare quod dandum est et quatenus.
Calamitas virtutis occasio est.
Camelus cupiens cornua aures perdidit.
Caput sine lingua sententia pedaria est.
Castiga amicum clanculum, lauda palam.
Casus quem saepe transit, aliquando invenit.
Cave illum semper, qui tibi imposuit semel.
Cito accusaris aut laudaris neminem.
Civilis belli oblivio defensio est.
Clementia est lenitis superioris adversus inferiorem.
Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi.
Clementia in quamcumque domum venerit, felicem eam tranquillamque praestabit.
Cogit rogando, cum rogat, potentior.
Commune naufragium omnibus solacio est.
Conscientiae potius quam famae attenderis.
Considera quid dicas, non quid cogites.
Consuetudo peccandi multitudinem facit peccantium.
Consuli quidem omnia debent, verum non ab omnibus.
Contemptum periculorum assiduitas periclitandi facit.
Conterunt plebeia celsum saepe dicta verticem.
Coram uno aliquid turpe dictum ridemus et coram pluribus indignamur.
Crebro si iacias, aliud alias ieceris.
Cui convenit cum paupertate, dives est.
Cuivis artifici in arte credendum est sua.

---

Syrus, PVBLILIVS SYRVS SENTENTIAE. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/syrus.html.
