# Sententiae, appendix 220-257

Syrus, Sententiae, appendix, Lines 220-257. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-appendix/220

Nil posse est esse mortuum, non uiuere.
Nil rationis est, adfectus ubi quid inductum est semel.
Nil refert quantum habeas: illud multo est plus quod non habes.
Nil sapiendo homini transitur uita optime.
Nil ubi est a rege tutum, tutus nunquam est rex diu.
Nocens fit, hominis ubi succubuerit fides.
+ Nocere nescit, qui se uelle prodidit.
Noli hominum quemquam nosse, nedum omnes uelis.
Nolle peccare ubi potueris, pretium est innocentiae.
Non aberres a fortuna: semper sua quemque obsidet.
Non aliis risum, qui ex se cepit, praebuit.
Non cui parum est, sed qui cupit plus, pauper est.
+ Non est beatus, esse qui se non putat.
Non est pusillum, quicquid minus est maximo.
Non est tuum, fortuna quod fecit tuum.
Non est ulla tam bona uxor, de qua nil possis queri.
Non ex uno omnes sunt modulo calceandi hominum pedes.
Non liber est, qui imperio seruit corporis.
Non pote diuitias animus infirmus pati.
Non refert quam multis placeas, quam bonis placeas, uide.
Non scelere oportet uindicare unquam scelus.
Non solet spectare causam, sed fortunam misericors.
Non uitium est, cui non sit patrocinium suum.
Non uiuit, qui nil cogitat nisi uiuere.
Nondum est beatus, turba quem non riserit.
Nulla maior quam iram amico condonare est gloria.
+ Nulli imponas, quod ipse non possis pati.
Nullum homine in terris animal est morosius.
Nullum sine auctoramento est aliquo malum.
Nunc sunt auloedi, qui fieri citharoedi non potuerunt.
Nunquam accepti, dati obliuiscaris cito.
Nunquam non aliquid superest diligentiae.
Nunquam non timere mortem, quam mori est crudelius.
Nunquam uenit liquidum aut sincerum ex turbido.
Odi puerulos praecoqui sapientia.
Omne tranquillum ubi uidetur, non deest nociturum tibi.
Omnem laborem spes solatur praemi.
Omnes differentes uitam mors incerta praeuenit.

---

Syrus, Sententiae, appendix. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PVBLIL%7Cappe%7C001.
