# Sententiae, appendix 258-298

Syrus, Sententiae, appendix, Lines 258-298. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/258
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-appendix/258

Omnes sunt securi, ubi positum est ius supra omnem iniuriam.
Omnia consulenda, sed non omnia sunt ab omnibus.
Omnibus plus in suo pote gallus sterquilinio.
Omnis tanquam uitae extremus est componendus dies.
Optimum ciuilis belli praesidium est obliuio.
Parant amicos lautae res, dubiae probant.
+ Parere scire par imperio est gloria.
Pati necesse est multa mortales mala.
Pati, non facere iniuriam scit uir bonus.
Peccandi facit ipsa pudorem principis clementia.
Peccat uoluntas, etsi nullo est crimine.
Pedarii caput elingue est sententia.
Perdenda sunt multa, ut semel ponas bene.
Perit uoluptas, denegat uirtus mori.
Pestifera uis est ad nocendum quae ualet.
Plurimi famam uerentur, pauci conscientiam.
Plus accipit, qui dat, quam qui datum accipit.
Plus prodest cum amico occidi quam cum inimico uiuere.
Possunt mala pusilla euadere: itur contra grandibus.
Pote fictam nemo ferre personam diu.
Praeceptum, ut uiuunt, uolunt, non ut praeceptum est, uiuere.
Praeter deos timere nil tutissimum est.
Principis, quodcumque adierit, temperat clementia.
Priuata studia publicum euertunt bonum.
Probantium turba argumentum est pessimi.
Prope est inique ut multet, qui multat nimis.
Prope est libens ut damnet, qui damnat cito.
Pudet sordidius nasci, uiuere non pudet.
Pupillus est auarus aetatis breuis.
Puras deus, non adspicit plenas manus.
Quam domum cumque intrat, praestat felicem clementia.
Quam magnum est nolle, ubi dignus sis, laudarier.
Quam miser est, cui necesse est esse iam malo!
Quam saepe ueniam qui negauit appetit!
Quam scripseris tibi ipse legem, pareas.
Quam tempus reuocat, illa praecox est fuga.
+ Quanti corpus est sine anima, tanti est sine amicis homo.
Quem saepe transit casus, aliquando inuenit.
Qui cito laudauit, laudatum accusat cito.
Qui facit inuitus, non qui iussus, est miser.
Qui hostis est suorum, inimicus est communis omnium.

---

Syrus, Sententiae, appendix. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PVBLIL%7Cappe%7C001.
