# Sententiae, appendix 299-338

Syrus, Sententiae, appendix, Lines 299-338. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/299
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-appendix/299

Qui insanit ipse, furere credit ceteros.
Qui nummo Venerique immoritur, non uisit causa sua.
Qui pipere abundat, oleribus miscet piper.
Qui potest, non uult ulcisci, iure clementem uoces.
Qui se fugere credit, media solet in fata incurrere.
Quicquam agas caue quod non debes aut quod debes neglegas.
Quicquid datur spei improbae, nunquam est satis.
Quicquid plus aequo est futurum, in mitius praeponderet.
Quicquid sibi imperauit, animus obtinet.
Quid est iusiurandum? alieni emplastrum aeris est.
Quid queas ab hoc sperare, quem esse docueris malum?
Quid quisque posset, nisi temptando nesciit.
Quod nescias, damnare summa est temeritas.
Quod uis sileri, cuiquam noli dicere.
+ Quod uult, habet, qui uelle quod satis est potest.
Quot serui, totidem multis sunt hostes domi.
Rapienda, non capienda agendi occasio est.
Rationi te subicias, si omnia uis tibi.
Recti magister metus est infidelior.
Refert bonorum exemplis puniri improbos.
Refert quam bene, non refert quam uiuas diu.
Rege saluo una est mens omnibus, amisso cassa est fides.
Regi tyrannus re distat, non nomine.
Regibus est ex mansuetudine certior securitas.
Religiosum odio est nocentis perdere innocentiam.
Reprimit paucorum omnium odium uindicta irritat frequens.
Rex, cui se irascendo exaequat, non multum supereminet.
Rixa amicorum animos soluit, confirmat sapientia.
Rosam praeteritam nequiquam est requirere.
Saepe dissimulare satius, quam uelle ulcisci fuit.
Saepe fortuna innocentem, nunquam spes bona deserit.
Saepe qui uicit post sanguinem, audax spectat sanguinem.
Saeua ex animaduersione nulla regi est gloria.
Sani animi feruntur motus nostro arbitrio, non suo.
Sapienti amicus magnae est uirtutis locus.
+ Sapienti praestat tacere pro se, quam contra loqui.
Sapit nequiquam, qui sibi ipse non sapit.
Satis poenarum potuisse est punirier.
Scelus tutum esse pote, securum non pote.
Scit bonus iudex non tam quid, quam qua damnet cernere.

---

Syrus, Sententiae, appendix. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PVBLIL%7Cappe%7C001.
