Latin
Lines 339-380
Syrus, Sententiae, appendix 339-380
Not analysed yet
Securus moritur, arti qui immoritur suae.
Semper facit a magnis improba ad maiora spes gradum.
Semper redundat ipsum in auctorem timor.
Seueritate adsidua perit auctoritas.
Simulator etiam uultu amicum decipit.
Si qua ueniunt casu ad effectum, ars uocari non potest.
Sibi amicum, amicus nisi cui ipse est, nemo putet.
Sibi imperare quemque imperium est maximum.
Sibi placent boni manentque mores: leuis est malitia.
Sine arbitro caue credas esse ullum locum.
Socia est et consors mortis uita ingloria.
Stultum est aliis imperare uelle, qui nescit sibi.
Stultum est formidare numerum, qua transire unus potest.
Stultum est timere, quod uitari non potest.
Stultus est, bonis malisque qui ignoscit promiscue.
Sua affluit uirtute, qui alienas amat.
Sua ipsius nequitia poena est maxima.
Suam cito in naturam fictum recidit.
Suauis laborum est praeteritorum memoria.
Subinde bos alienus prospectat foras.
Suspecta sunt ipsa ornamenta ementibus.
Tacere nunquam, saepe paenituit loqui.
Tam omni quam nulli ignoscere est crudelitas.
Tam sunt mali ministri adfectus quam duces.
Tam turpe nil est, quam uitam incipiens senex.
Tam turpes sunt principi, quam medico multorum neces.
+Tarda etiam est ipsa cupiditati celeritas.
Telum fuit grauissimum patribus fides.
Torquere corpus contra naturam est suum.
Tranquillo quiuis est gubernator mari.
Turpe tibi uni dictum rides, indignaris pluribus.
Vbi aurum loquitur, nil potest oratio.
Vbi cesses facere, nil prodest bene discere.
Vbi maxime laeteris, metuas maxime.
Vbi peccat solitum remedium, temptatur contrarium.
Vbi sis maritimus, terra caue mutes mare.
Vbicumque quisque est, patria est, ubicumque est bene.
Vltro ad bonorum cenas accedunt boni.
Vnde ueneris, reuerti, si sapias, nil est graue.
Vt amere, ames! amoris poculum optimum est.
Vt Charybdis implacata est hominis iracundia.
Vt fidas, cum amico multos simul edas modios salis.