Latin
Lines 45-87
Syrus, Sententiae, appendix 45-87
Not analysed yet
Calamitas est uirtutis saepe occasio.
Cautum se timidus, sordidus parcum uocat.
Caue amici inuidias inimici insidiis magis.
Caue hominum quisquam te oderit merito tuo.
Caue quod turpe est facere, credas esse honestum dicere.
Caue semper hominem, qui tibi imposuit semel.
Cito nemo locuples factus est, qui est uir bonus.
Clemens est superior lenis qui inferiorem ulciscitur.
Caeli sereni facies moderati imperii est.
Cogit rogando, cum rogat potentior.
Commune exitium naufragis solacio est.
Conscientiae quam famae potius est intendere.
Consilium luce, nocte agas conuiuium.
Consuetudinem peccandi fecit uis peccantium.
Conterunt plebeia celsum saepe dicta uerticem.
Crebro si iacias, iacias alia aliud uice.
Criminibus felix nemo fuit unquam diu.
Crudelis est, non clemens, qui desaeuiit.
Cui conuenit bene cum pauperie, diues est.
Cuique hominum mores fingunt fortunam sui.
Cuius telum elusum opposita est ueste, non minus est latro.
Cuiuis artifici in arte credendum est sua.
Cum ad duo festinas, neutrum perficias bene.
Cum camelus cuperet cornua, aures etiam perdidit.
Cum hominibus pacem, bellum cum uitiis agas.
Cum pari certamen anceps, furor aut turpe est cum impari.
Cum uniuerso ipsum rapi ingens mortis est solacium.
Custodias quid dicas, non quid cogites.
Damnat, non odit improbum iudex bonus.
+Damnum nisi ex abundanti raro euenit.
Dari bonum quod potuit auferri potest.
Datur maiorum nulla meritis gloria.
Decet omnium regem esse clementissimum.
Dedit unus spiritum, unus eripiet tibi.
Deformis simiorum est formosissimus.
Delicatior est, cui alieno condoluit nisu latus.
Demens est, si quis praestat errori fidem.
Deo fauente nauiges uel uimine.
Deo sic lubitum est similem ad similem ducere.
Despicias melius uitam, quam custodias.
Deum ut deus, naturam natura opprimit.
Dies habetur nunc nouerca, nunc parens.
Difficile amicos re probare est prospera.