# Sententiae, appendix 88-131

Syrus, Sententiae, appendix, Lines 88-131. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/syrus/sententiae-appendix/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/syrus/sententiae-appendix/88

Difficile est, quae tecum uitia creuerunt, recidere.
Difficilius regere imperio est, quam quod nocet excludere.
Discas oportet, quamdiu est quod nescias.
Diu non uixit, annis qui multis fuit.
+ Diu quod tractas, habeas pro rectissimo.
Docentis uita pluris, quam scientia est.
Docuere fallere multi, dum falli timent.
Domi manere fortunatum hominem decet.
Eo quidque animo, quo das, debetur datum.
Eodem inclinat, quo fortuna, hominum fauor.
Et cicatricis post uulnus dux honestae curam agat.
+ Et non pollicitam uir bonus seruat fidem.
Et oculi et aures uulgi testes sunt mali.
Etiam de pulchra pulchrum est suspendi arbore.
Etiam tyranno imperium est uix precarium.
Excutias, quicquid audias: credas proba.
Ex lite alterius abs te redeat gratia.
Facilius crescit incohata dignitas.
Facilius priuato ignoscitur ulto pertinaciter.
Fames stat paruo, plurimo fastidium.
Felicitas est nutrix iracundiae.
Felicitas infelici innocentia est.
Felicitatem spernere est felicitas.
Felix uidetur, qui mala ignorat sua.
Foris saepe aliis seruit, qui saeuit domi.
Fortior est, qui cupiditatem uincit, quam qui hostem domat.
Fortuna dat mancupio nil, multa usui.
Fortuna ius in hominis mores non habet.
Fortuna magna domino magna est seruitus.
Fortuna multis nimium dat, nulli satis.
Fortuna nil, quod non dedit, cuiquam eripit.
Fortuna regum casus praecipites rotat.
Fortuna uincit, nisi nos totam uincimus.
Fortunae inuidia est, si quis immerito est miser.
Fuit olim uitium, nunc mos adsentatio est.
+ Geminat peccatum, quem delicti non pudet.
Gemitus dolores indicat, non uindicat.
Gerunt cum timidis etiam bellum insomnia.
Gladiator ipsa arena consilium capit.
Gratius datum beneficium dandi celeritas facit.
Grauiora quaedam sunt periclis remedia.
Grauissima ira est, diis quae tradit, quod dolet.
Grauius est binis amicis, quam inimicis esse arbitrum.
Haec utinam sit lex cum telo ut ira frangatur suo!

---

Syrus, Sententiae, appendix. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/PVBLIL%7Cappe%7C001.
