Latin · ~2 min
Book 2
Tacitus, Annales 2.51
Not analysed yet
De praetore in locum Vipstani Galli, quem mors abstulerat, subrogando certamen incessit. Germanicus. atque Drusus (nam etiam tum Romae erant) Haterium Agrippam propinquum Germanici fovebant: contra plerique nitebantur ut numerus liberorum in candidatis praepolleret, quod lex iubebat. laetabatur Tiberius, cum inter filios eius et leges senatus disceptaret. victa est sine dubio lex, sed neque statim et paucis suffragiis, quo modo etiam cum valerent leges vincebantur.