Latin · ~2 min
42
Tacitus, Dialogus de Oratoribus 42
Not analysed yet
Finierat Maternus, cum Messalla: "erant quibus contra dicerem, erant de quibus plura dici vellem, nisi iam dies esset exactus." "Fiet" inquit Maternus "postea arbitratu tuo, et si qua tibi obscura in hoc meo sermone visa sunt, de iis rursus conferemus." ac simul adsurgens et Aprum complexus "Ego" inquit "te poetis, Messalla autem antiquariis criminabimur." "At ego vos rhetoribus et scholasticis" inquit. Cum adrisissent, discessimus.