Latin
5
Taio Caesaraugustianus, De Visione Taionis Episcopus 5
Unproofread scanNot analysed yet
Hactenus scriptio, quam recensitam habes in appendice ad synodum Toletanam VII. Sed quinam erant libri illi quos in Hispania desiderari adeo dolebat Caesaraugustanus episcopus, ex epistola ejusdem sancti Gregorii ad Leandrum pos-, sumus intelligere, ubi haec leguntur: Quia longo terrarum spatio disjunctum te videre nequeo, unum quod mihi de te dictavit charitas fecit ut librum Regulae pastoralis, quem in episcopatus mei exordio scripsi, et libros quos in expositionem B. Job jamdudum me fecisse cognovisti, sanctitati tuae cum communi filio Probino presbytero veniente transmitterem. Et tuae quidem charitati in eo opere tertiae et quartae partis codices non transmisi, quia eos solummodo invenio quos ex eisdem partibus codices jam monasteriis dedi. Hos itaque sanctitas tua studiose percurrat, etc. Sic igitur vides caruisse Hispanos prima et secunda parte Moralium: nec mirum haud facile eos libros a Martino pontifice inveniri potuisse, qui neque ipsi Gregorio adeo facile prae manibus essent, ut eos mitteret ad Leandrum, ad quem ipsum integrum inscripsisset opus, nec alias partes ejusdem operis reperiret, nisi eas quas, ut ait, monasteriis tradidisset.