Latin
27 to 35
Taio Caesaraugustianus, Epistolae 27-35
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus rei quantitatem in sex Codicibus, quatuor scilicet Veteris Instrumenti, duobus etiam Novi Testamenti, suis connexis ordinibus, praetermissis Scripturis quas eisdem [Leg. idem] virorum sanctissimus ex ordine tractavit, adjutus orationibus vestris explere curavi. Praefatiunculas quoque ejusdem Codicibus consonantes decerpsi, quas etiam in capita librorum praeposui, quatenus ipse sibi in suis anteponatur eloquiis, qui largiente gratia Christi copiosus nobis multiplicibus exstitit officiis. Ipsos etiam Codices laboriosa nimium intentione collectos prudentiae vestrae malui committere contuendos; in quibus si quaedam sagacissima vestigatio vestra repererit inordinate composita, non tam negligentiae culpam, quam necessitatis [Forte, necessitati] ascribat: quia dum vehiculo parvae scabulae quasi immensum pelagus solitarius nauta navigaturus aggredior, cum maximis difficultatibus latissimi aequoris hujus spatia transmeavi, tandemque ad optatam littoris requiem Christo gubernante perveni. En, prudentissime virorum, ut causarum ordines sigillatim perstringerem, modum brevitatis excessi, et, ut ait quidam doctissimus, dum figuli nota currente urceum facere nititur, amphoram finxit manus. Ast ego dum brevem pagellam conscribere malui, libellum manus indocta composuit. Obsecro igitur te, virorum sanctissime, et omnes quibus hujus operis lectio non displicuerit, ut hos libellos velut duo minuta in gazophylacia templi Domini collocare dignemini, ac pro meis abluendis delictis pervigili intentione ejus misericordiam deprecare non dedignemini, ut aeternis ereptus incendiis, sempiternis solari merear refrigeriis. Vale, mi venerabilis, ac sanctissime domine.