Latin
Praefatio. AD QUIRICUM BARCINONENSEM ANTISTITEM
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 1.1
Unproofread scanNot analysed yet
Domno venerabili sanctissimoque viro Quirico episcopo, Taius indignus Caesaraugustanae urbis episcopus, cognomento Samuel. Memor vestrae benignissimae petitionis, nostraeque devotissimae promissionis, hujus textum libelli comptis sententiarum titulis praeno atum vestrae sanctitati malui dirigendum; ut sicut unius sanctae charitatis vincuio nectimur, ita quoque laboris ac lectionis gratia merito participemur. Ordo namque rationis exposcit ut prius causas originum, imo potius calamitatum, qualiter editus, vel in quibus sit anxietatibus diffloratus atque conscriptus, brevitate qua possum, vestris auditibus pandam, et ita demum ad reliqua orationis sermo percurrat.