Latin
Praefatio. AD QUIRICUM BARCINONENSEM ANTISTITEM
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 1.4
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc igitur supra taxatae tempestatis turbine, licet diebus continuis periculis circumquaque saevientibus minime quippiam agere liceret, nec uspiam progrediendi, aut alicujus ruris libera esset facultas excolendi; noctium tamen otia laborum spiritalium incrementis congessimus, ac de sacris voluminibus. scilicet sancti papae Gregorii Remensis, sententiarum capitula in quinque libellis discreta, uno Codicis textu conclusa, auxiliante Domino, colligendo decerpsimus, atque in amaris diebus dulcium ciborum lacrymando dapes collegimus, memores Psalmistae testimonii, dicentis: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metunt. Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua: venientes autem venient cum exsultatione portantes manipulos suos (Ps. CXXV, 6, 7, 8). Sumentes igitur exordium ab omnipotentis Domini incommutabilis essentiae Trinitate, atque ab origine mundi, hominumque psalmatione, usque ad hujus saeculi consummationem, quasi cujusdam longissimi funiculi studiose lineamenta torquentes, opitulante gratia Christi, ingenio quo valuimus discretis lineamentorum ordinibus sententiarum, ut praediximus, titulos adnotando praestrinximus. Sed quia quorumdam titulorum capitula in ejusdem sancti papae opusculis ad supplementum rei reperire minime potuimus: ex libris S. Augustini episcopi pauca congerere curavimus: et quasi suavissimis dapibus aromatica quaedam bene olentium pigmentorum venustissima floscula supersparsimus: quatenus studiosi lectoris animus, dum utrarumque rerum congestione depascitur, utrobique promptior efficiatur. Ab ipsa igitur protoplasti plasmatione, Hierusalem ac Babyloniae cives, electos scilicet ac reprobos, virtutibus ac vitiis deditos, liber iste discreto rationis ordine profert. Hierusalem quippe visio pacis, Babylonia vero confusio interpretatur. Qui namque ad visionem pacis, vel qui ad confusionis ignominiam per hujus itinera mundi decurrant, providus lector facillima investigatione poterit praevidere. Nemo quippe prudentium dubitat Christianorum quod coelestis Judex terribilis; adveniens dicturus est sanctis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et e contra reprobis: Discedite a me, maledicti, in i nem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis ejus Et ibunt hi in supplic um aeternum: justi vero in vitam aeternam (Matth. XXV, 34, 41, 46). Ecce ad quos finium terminos harum duarum civitatum populi perveniunt, ut hi sempiternae remunerationis praemis cum sanctis angelis potiantur; illi vero cum diabolo et angelis ejus aeternorum suppliciorum incendiis mancipentur.