# Sententiarum Libri Quinque 93.1.1-27

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.1.1 to 93.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.1.1

Quod Deus incommutabilis, summus et aeternus existat. (S. Gregor., Moral. lib.XII, c. 33, n. 38.) Solus Deus in semetipso incommutabilis est, quia solus habet immortalitatem: de quo per Jacobum dicitur: Apud non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio (Jac. I, 17): ac por hoc quia in Deo mutabilitas non venit, nulla ejus lumen umbrae vicissitudo intercidit. Quid mutabilitas rerum nisi mors quaedam est? Quae dum rem quamlibet in aliud immutat, quasi occidit quod fuerat ut incipiat esse quod non erat; nam de incommutabili Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem [Edit., immutabilitatem] et lucem habitat inaccessibilem (I Tim. VI, 6). Sancti omnes per naturam in semetipsis propriam stabilitatem non habent. Sed dum immutabili veritati studiose semper inhaerere desiderant, inhaerendo agunt, ut immutabiles fiant; cumque ad hanc toto affectu se tenent, quandoque accipiunt ut supra semetipsos ducti vincant hoc quod in semetipsis mutabiles exstiterunt. (Mor. XI, 29, n. 41.) Cum sit naturae incommutabilis Deus, in ira judicii perturbabilis non est. Sed plerumque humano verbo motus Dei dicitur ipsa rectitudinis ejus districtio, qua humana pravitas feritur, sicut per beatum Job dicitur: Statim ut se commoverit, turbabitur [Edit., turbabit vos], et tenor ejus irruet super vos (Job. XIII, 11). Deus omnipotens, quamvis ipse sit aeternitas, qualiter tamen sit ipsa aeternitas ignoratur. (Mor. XVI, 43, n. 54.) In hoc namque quod de divinae naturae potentia audimus, ea nonnunquam cogitare consuevimus quae per experientiam scimus. Omne quod coepit et desinit, initio et fine concluditur. Quod si mora aliquantula differtur ut finiatur, longum dicitur. In qua videlicet longinquitate cum quisque mentis oculos reducit retro per memoriam, tendit ante per exspectationem, quasi per spatium temporis dilatat in mente. Cumque audit aeternitatem Dei, humano more intendenti animo longa vitae spatia proponit, in quibus metiatur semper;

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
