# Sententiarum Libri Quinque 93.1.28-54

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.1.28 to 93.1.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.1.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.1.28

et quid abiit retro quod retineatur in memoria, aut [Edit., et] quid ante restat quod exspectetur ex intentione, humanae fragilitatis animus nequaquam comprehendere valet. (Num. 55.) Quoties in aeternitate praeterita aut futura tempora cogitamus, aeternitatem necdum cognovimus. Ibi quippe est quod nec initio incipitur, nec fine terminatur, ubi nec exspectatur quod veniat, neque percurrit quod debeat recordari. Est unum quod semper est. Quod et si nos et angeli Deum cum initio videre incipimus, esse tamen hunc sine initio videmus, ubi sic semper sine fine esse est, ut nunquam se animus tendat ad sequentia, ac si multiplicentur universa quae sunt et longa fiant. Per prophetiae Spiritum dictum est: Domine, qui regnas in aeternum, et in soeculum soeculi, et adhuc (Fortasse Exod, XV, 18. Vid, edit, nov.), more sacri eloquii humano modo Spiritus hominibus est lucus, ut ibi adhuc diceret ubi exspectatio non inesset. Adhuc enim aeternitas non habet quae semper esse habet. In qua nulla pars suae longitudinis praeterit, ut pars alia succedat. Sed totum simul esse est, ut nihil deesse videatur quod non cernat. In qua omne quod est, animus videt, et tardum non esse, et longum esse. Scriptum est: Dixit Dominus ad Moysem: Ego sum qui sum, et dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). [In Ezech., lib. I, hom. 2, n. 20.] Esse etenim Dei est aeternum hunc atque incommutabilem permanere. Nam omne quod mutatur desinit esse quod fuit, et incipit esse quod non fuit. Omnipotentis Dei esse est dissimiliter nunquam esse. Solus quippe veraciter est qui solus] incommutabiliter permanet. (Lib. XVIII Moral., 50, n. 82.) Omne quod modo sic. modo aliter est, juxta non esse est. Permanere enim in statu suo non potest. Atque aliquomodo ad non esse itur, dum ab eo quod fuerat ad aliud per momenta temporum ducitur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
