Latin
93.1.55 to 93.1.67
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.1.55-67
Unproofread scanNot analysed yet
Ut ergo in participatione illius essentiae aliquid simus, cognoscamus nosmetipsos quia prope nihilum sumus. (Moral. IV, 32, n. 65, 67.) Maxima virtus est ad illud cui nihil venit, nihil praeterit, gaudium aeternitatis anhelare. Quod nimirum Veritas semper esse suum, ut nobis utcunque infunderet, Mose mediante, ut supradicturn est, insinuat dicens: Ego sum qui sum, et haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos (Exod. III, 14). Cum Dei incommutabilem situm aeternitatis Psalmista aspiceret, dixit: Tu idem ipse es, et anni tui non deficient (Psal. X, 28). Hunc electorum locum esse denuntiat, dicens: Filii servorum tuorum inhabitabunt ibi (Ibid. 29). Deus summus, aeternus atque incommutabilis, qui sine situ omnia continet, nobis ad se venientibus locus non localis manet. Quem locum dum pertingimus, etiam ipsa in hac vita mentis nostrae tranquillitas, quanta fuerit perturbatio videmus. Quia etsi jam justi in pravorum comparatione quieti sunt, in aestimatione tamen quietis intimae omnimodo quieti non sunt.