Latin
93.13.50 to 93.13.71
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.13.50-71
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus (Psal. CIII, 4): ac si patenter dicat, Qui eos quos semper habet spiritus, etiam cum voluerit, angelos facit. Sciendum magnopere est quod hi qui minima nuntiam, angeli, qui vero summa, archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam virginem non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur. Ad hoc quippe ministerium summum venire dignum fuerat qui summum omnium nuntiabat. Sancti angeli privatis nominibus censentur, ut signetur per vocabula etiam in operatione quid valeant. Cumque ad nos aliquid ministraturi veniunt, apud nos etiam nomina a ministeriis trabunt. (Num. 9.) Quoties mirae virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur, ut ex ipso actu et nomine detur intelligi quia nullus potest facere quod facere praevalet Deus. Michael interpretatur Quis ut Deus. Gabriel autem dicitur fortitudo Dei. Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui fortitudo Dei nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est. Raphael interpretatur medicina Dei, quia videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, caecitatis ejus tenebras tersit. Quia ergo ad curandum mittitur, dignum videlicet fuit ut Dei medicina vocaretur. Sed quia sanctorum angelorum nomina interpretando perstrinximus, nunc superest ut ipsa officiorum vocabulo breviter exsequamur. (Num. 10.) Virtutes vocantur illi nimirum spiritus per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates vocantur hi qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praevaleant quantum volunt. Principatus vocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subjectis aliis dum quaeque sunt agenda bona disponunt, eis ad explenda divina ministeria principantur. Dominationes vero vocantur qui etiam potestates principatuum dissimilitudine alta transcendunt. Ea ergo angelerum agmina, quae mira potentia praeeminent, pro eo quod eis caetera ad obediendum subjecta sunt, dominationes vocamur.