# Sententiarum Libri Quinque 93.2.1-31

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.2.1 to 93.2.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.2.1

De immensitate vel omnipotentia Dei. (Lib. II in Ezech., homil. 5, n. 10, 11.) Omnipotens Deus in semetipso habet sine mutatione mutabilia disponere; sine diversitate sui diversa agere; sine cogitationum vicissitudine dissimilia formare. Longe ergo dissimiliter operatur dissimilia nunquam sibi dissimilis Deus, qui et ubique est, et ubique totus est. Scriptum est: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum (Isai. LXVI, 1). Rursumque scriptum est: Coelum metitur palmo, et terram pugillo concludit (Isai. XL, 12). Ex qua re considerare necesse est, quia is qui coelo velut sedi praesidet, et super et intus est. Et qui coelum palmo et terram pugillo concludit, exterius, superius et inferius est. Ut indicaret omnipotens Deus interiorem se esse et superiorem omnibus, coelum sibi sedem esse perhibuit. Ut ergo se ostenderet omnia circumdare, coelum metiri palmo, et terram se asserit pugillo concludere. (Aug. in Specul., c, 23.) Deus omnipotens ipse est interior et exterior, ipse inferior et superior: regendo superior, portando inferior; replendo interior, circumdando exterior. Sicque est intus ut extra sit, sic circumdat ut penetret; sic praesidet ut portet, sic portat ut praesideat. Intelligamus omnipotentem Deum intra omnia, sed non inclusum; extra omnia, sed non exclusum. Ideo interiorem ut omnia contineat, ideo exteriorem ut immensitate sua omnia concludat. Per id ergo quod exterior est, ostenditur esse creator; per id vero quod interior, gubernare omnia demonstratur. Ac ne ea quae creata sunt sine Deo essent, Deus est intra omnia: verum ne extra Deum essent, Deus exterior est, ut omnia concludantur ab eo. Non ideo coelum et terram implet Deus, ut contineant eum, sed ut ipsa potius contineantur ab eo. Nec particulatim Deus implet omnia; sed cum sit unus, ubique tamen est totus. (Apud Isidor., lib.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
