# Sententiarum Libri Quinque 93.2.32-42

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, 93.2.32 to 93.2.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.2.32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.2.32

I Sent., c. 2.) Omnipotens Deus cuncta potestatis suae immensitate concludit, nec evadendi potentiam ejus quisquam aditum invenire poterit, quia ille omnia circumquaque constringit. Intra divini imperii [Ed., judicii] omnipotentiam cuncta coarctantur; sive quae continenda sunt ut salva sint, sive quae amputanda sunt ut pereant; nullatenus ergo dicimus effugere posse Deum quempiam. Qui enim non habet placatum, nequaquam evadet iratum. De consummatione alicujus facti dicitur perfectio: Deus autem qui non est factus, quomodo est perfectus? Sed hunc sermonem de usu nostro sumit humana inopia sicut et reliqua verba: quatenus id quod ineffabile est, utcunque dici possit: quia de Deo nihil digne humanus sermo dicit. Non ita putandus est esse in omnibus Deus, ut unaquaeque res pro magnitudine portionis suae capiat eum, id est, maxima majus, et minima minus, dum sit potius ipse totus in tota, ipse totus in omnibus, sive omnia in ipso. Dum localis non sit Deus, localiter tamen in suis ambulat sanctis, dum de loco in locum praedicatur ab eis. Nam Deus, qui nec loco movetur, nec tempore, in servis tamen suis et tempore et loco movetur, quoties ab eis praedicatur.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
