# Sententiarum Libri Quinque 93.20

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Sententiarum Liber Primus, Chapter 20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.20

De septenarii numeri perfectione. Septem diebus universum tempus evolvitur. AEterna enim dies, quae expleta septem dierum vicissitudine sequitur, scilicet octava est. (Greg. lib. II in Ezech., homil. 4, n. 2.) Unde et Psalmista resurrectionis diem considerans, quia de extremi judicii erat districtione locuturus, praemisit titulum, dicens: In finem Psalmus David pro octava (Psalm. VI, 1). Ut enim quam octavam diceret demonstraret, diem illam tremendi terroris in psalmi inchoatione secutus est, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me, neque in furore tuo corripias me (Ibid., 2). [Moral., lib. XXXV, c. 8, n. 16.] Septenario numero perfectio aeternitatis innuitur, cum dies septimus in requiem Domini sanctificatus vocatur. Cui jam vespera inesse non dicitur, quia aeternae beatitudinis requies nullo termino coarctatur. Hinc est etiam quod lege data dies septimus feriatus esse praecipitur (Levit. XXV, 8, 9), ut aeterna per illum requies designetur. (Num. 17.) Quod per septenarium numerum praesentis vitae universitas designatur tunc magis ostenditur cum post eum quoque etiam octonarius subinfertur. Septenarium quippe cum adhuc alius sequitur, ex ipso ejus augmento exprimitur quod finienda tempora aeternitate concludantur. Scriptum est: Da partes septem, necnon et octo (Eccl. XI, 2). Per septenarium quippe numerum, hoc quod septem diebus agitur praesens tempus expressit; per octonarium vero vitam perpetuam designavit, quam tamen sua nobis Dominus resurrectione patefecit. Dominico scilicet die resurrexit, qui dum diem septimum, id est, sabbatum, sequitur, a conditione octavus invenitur. (Num. 16.) In annorum curriculo septenarius numerus septies multiplicatus monade addita ad quinquagenarium ducitur, ut perpetuam beatitudinem signans jubilaei sacratissima requies observetur. (Num. 15.) Septenarius numerus apud sapientes hujus saeculi quadam sua habetur ratione perfectus, quod ex primo pari et ex primo impari consummatur. Primus enim impar ternarius est, primusque par quaternarius. Ex quibus duobus septenarius constat, qui eisdem partibus suis multiplicatus in duodenarium surgit. Nam sive tres per quatuor, seu quatuor per tres ducimus, ad duodenarium pervenimus. Nos quia a superno munere veritatis praedicamenta percepimus, haec fixa scientiae altitudine despiciendo calcamus; hoc procul dubio inconcussa fide retinentes, quia quos spiritus gratiae septiformis repleverit perficit, eisque non solum Trinitatis notitiam, sed etiam virtutum quatuor, id est, prudentiae, temperantiae, fortitudinis atque justitiae operationem praebet.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
