Latin
93.24.25 to 93.24.52
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.24.25-52
Unproofread scanNot analysed yet
Per gulam tentavit, cum dixit: Dic ut lapides isti panes fiant (Matth. IV, 3). Per vanam gloriam tentavit, cum dixit: Si Filius Dei es, mitte te deorsum (Ibid. ,6). Per sublimitatis avaritiam tentavit, cum regna omnia mundi ostendit, dicens: Hoec omnia tibi dubo, si cadens adoraveris me (Ibid. ,9). [Moral. XXVIII, c. 1, n. 6.] Quid est quod ad auram post meridiem Dominus deambulat, nisi quod lux ferventior charitatis abscesserat, et peccatricem animam culpae suae frigora constringebant? Increpavit ergo Adam deambulans, ut caecis mentibus nequitiam suam non solum sermonibus, sed etiam rebus aperiret; quatenus peccator homo, et per verba quod fecerat audiret, et per deambulationem, amisso aeternitatis statu, mutabilitatis suae inconstantiam cerneret, et per auram fervore charitatis expulso, torporem suum animadverteret, et per declinationem solis cognosceret quod ad tenebras propinquaret. (Moral. ,lib. II, c. 5, n. 6.) Scriptum est: Vocavit Deus Adam, et dixit ei: Ubi es (Gen. III, 9)? Quid est quod Dominus Adam post lapsum requirit, dicens: Ubi es? Nunquidnam divina potentia nesciebat post culpam servus ad quae latibula fugerat? Sed quia vidit in culpa lapsum, jam sub peceato velul ab oculis veritatis absconditum, quia tenebras erroris ejus non approbat, quasi ubi sit peccator ignorat. Omnipotens Dominus Adam et vocat et requirit, dicens: Ubi es? Per hoc quod vocat, signum dat quia ad poenitentiam revocat. Per hoc quod requirit, aperte insinuat quia peccatores jure damnatos non ignorat. (Moral. ,lib. XI, c. 43, n. 59.) Humanum genus contemplationem lucis intimae habuit in paradiso; sed sibimetipsi placens, quod ad se recessit, lumen Conditoris perdidit ejusque faciem; ad ligna paradisi fugit, quia post culpam videre metuebat quem amare consueverat. Sed ecce post culpam venit in poenam, ex poena autem ad amorem redit, quia quis fuerit culpae fructus invenit;