# Sententiarum Libri Quinque 93.25

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Sententiarum Liber Primus, Chapter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.25

De mutatione et volubilitate temporum. (Moral., lib. XI, c. 50, n. 68.) Fixum statum temporum in praesenti saeculo habere non possumus, ubi transituri venimus atque hoc ipsum nostrum vivere quotidie a vita transire est. Quem videlicet lapsum temporum primus homo ante culpam habere non potuit, quia tempora, eo stante, transibant. Sed postquam deliquit, in quodam se quasi lubrico temporalitatis posuit. Et quia cibum comedit vetitum, status sui protinus invenit defectum. Temporum mutabilitatem non solum exterius, sed interius quoque homo patitur, dum ad meliora exsurgere opera conatur. Mens etenim mutabilitatis suae pondere ad aliud semper impellitur quam est; et nisi in statu suo arcta custodiae disciplina teneatur, semper inferiora delabitur. Quae enim semper stantem deseruit, statum, quem habebat amisit. (Moral. IV, c. 1, n. 4.) Omne etenim tempus hoc nostrae mortalitatis quandiu nos in hac nostrae mutabilitatis corruptione retinet, aeternitatis nobis incommutabilitas non apparet. Qui igitur diem jam aeternitatis videt, aegre diem suae mortalitatis sustinet. Scriptum est in libro beati Job: Pereat dies, in qua natus sum (Job. III, 3). In die quippe justitiae homo est conditus, sed jam in tempore culpae natus. Adam enim conditus, sed Cain primus natus est. Quid est ergo diei nativitatis maledicere, nisi aperte dicere: Dies mutabilitatis pereat, et lumen aeternitatis erumpat (Num. 5)? Hoc tempus nostrae mutabilitatis non quandoque ita periturum, id est, transiturum est, ut male sit, sed ut penitus non sit, angelo in sacro eloquio attestante, qui ait: Per viventem in saecula, quia tempus jam non erit (Apoc. X, 6). Nam etsi Propheta dicit: Erit tempus eorum in aeternum (Ps. LXXX, 16); quia per momenta tempus deficit, nomine temporis eorum defectum vocavit, ostendens quod sine omnimodo defectu deficiunt hi qui a visionis intimae consolatione separantur. (Moral. lib. XXV, c. 3, n. 4.) Nos quippe, quia de propagine primi hominis nascimur, radicis amaritudinem quasi in virgulto retinemus. Nam quia ex illo originem ducimus, ejus cursum nascendo sortimur, ut eo ipso momento quotidiano quo vivimus incessanter a vita transeamus, et vivendi nobis spatium unde crescere creditur, inde decrescat. Dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad juventutem, senectus transit ad mortem in cursu vitae praesentis, ipsis suis augmentis ad detrimentum miser homo compellitur, et inde semper deficit unde se proficere in spatium vitae credit·

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
