# Sententiarum Libri Quinque 93.26

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Sententiarum Liber Primus, Chapter 26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.26

De discordia angelorum sanctorum atque hominum sub praevaricatione constitutorum. (Lib. I in Εv., homil. 8, n. 2.) Priusquam Redemptor noster per carnem nasceretur, discordiam cum angelis habuimus, a quorum claritate atque munditia per primae culpae meritum, per quotidiana delicta, longe distabamus. Quia ergo peccando extranei eramus a Deo, extraneos nos a suo consortio deputabant Angeli cives Dei. Sed quia nos cognovimus Regem nostrum, recognoverunt nos Angeli cives suos. Quia coeli Rex terram nostrae carnis assumpsit, infirmitatem nostram angelica celsitudo non despicit. Ad pacem nostram Angeli redeunt, intentionem prioris discordiae postponunt: et quos infirmos prius, abjectosque despexerunt, jam socios venerantur. In veteri testamento Loth, et Josue Angelos adorant, nec tamen adorare prohibentur: Johannes in Apocalypsi adorare Angelum voluit, sed tamen idem hunc Angelus, ne se adorare debeat, compescuit, dicens: Vide ne feceris: conservus tuus sum et fratrum tuorum. Quid est, quod ante Redemptoris adventum Angeli ab hominibus adorantur, et tacent, postmodum vero adorari refugiunt: nisi quod naturam nostram, quam prius despexerunt, postquam hanc super se adsumptam conspiciunt, substratam sibi videre pertimescunt? Nec jam sub se velut infirmam contemnere ausi sunt, quam super se videlicet in coeli Rege venerantur. Nec habere dedignantur hominem socium, qui super se adorant hominem Deum.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
