# Sententiarum Libri Quinque 93.27

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, Sententiarum Liber Primus, Chapter 27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/taio-caesaraugustianus/sententiarum-libri-quinque/93.27

De Jerusalem coelesti vel ejus civibus. (Lib. II in Ezech, homil. I, n. 5.) Jerusalem visio pacis interpretatur. Hi nimirum in Jerusalem habitant qui in visione pacis intimae mentem figunt. Scriptum quippe est: Jerusalem quoe aedificatur ut civitas (Psal. CXXI, 3). Quia enim illa internae pacis visio ex sanctorum civium congregatione construitur, Jerusalem coelestis ut civitas aedificatur. Superna illa Jerusalem civitas dum in hac peregrinationis terra flagellis percutitur, tribulationibus tunditur, ejus lapides quotidie quadrantur. Ipsa est civitas, scilicet sancta Ecclesia, quae regnatura in coelo adhuc laborat in terra: cujus civibus Petrus dicit: Et vos tanquam lapides vivi superaedificamini (I Petr. II, 5). Et Paulus ait: Dei agricultura Dei aedificatio estis (I. Cor. III, 9). Jerusalem civitas habet hic in sanctorum moribus magnum jam aedificium suum. In aedificio quippe lapis super lapidem ponitur, et qui portat alterum portatur ab altero. (Lib. II in Ezech., homil. 9, n. 10.) Isaias propheta ait: Vivit Dominus, cujus ignis est in Sion, et caminus ejus in Jerusalem (Isai. XXXI, 9). Plus est enim caminum esse quam ignem, quia ignis esse et parvus potest, in camino autem vastior flamma succenditur. Sion vero speculatio, Jerusalem autem visio pacis dicitur, pacem vero nostram hic interim speculamur, ut illic postmodum plene videamus. Ex amore omnipotentis Domini in Sion ignis est, in Jerusalem vero caminus; quia hic amoris ejus flammis aliquatenus ardemus ubi de illo aliquid contemplamur. Sed ibi plene ardebimus ubi plene videbimus quem amamus.

---

Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1398/tmp1398/tmp1398.tmp1398.opp-lat1.xml.
