Latin
93.28.1 to 93.28.33
Taio Caesaraugustianus, Sententiarum Libri Quinque 93.28.1-33
Unproofread scanNot analysed yet
De Babylonia ejusque civibus. (Moral. ,lib. XIV, c. 53, n. 65; VI, c. 16, n. 25.) Sciendum est quod Sennaar latissima vallis est, in qua turris Babyloniae a superbientibus aedificari coeperat. Sennaar quippe interpretatur fetor eorum: quae turris linguarum facta diversitate destructa est, quae et Babylon dicta est, pro ipsa videlicet confusione mentium atque linguarum. Babylon confusio interpretator. Recte igitur infecunda mens Babylonis filia nuncupatur, quae in eo quod nequaquam bona opera germinat, dum nullo ordine rectae vitae componitur, quasi confusione matre generatur. Scriptum est: Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon, sede in terra; non est solium filiae Chaldaeorum (Isai. XLVII, 1). Humana igitur mens, postquam statum salutis perdidit, ad confusionis suae cumulum, appellatur virgo, vel incorrupta, quod dudum fuit, cui apte per increpationem dicitur divina voce, Descende. In alto quippe humanus animus stat quando supernis retributionibus inhiat, sed ab hoc statu descendit cum, turpiter victus, sese defluentibus mundi desideriis subjicit. (Moral. XIV, c. 17, n. 21.) Certissime filiae Babylonis dicitur: Sede in pulvere; cum enim semper terra sit pulvis, quid per pulverem nisi cogitationes debemus accipere? Quae dum importune ae silenter in mente volant, ejus oculos excaecant. Et quid per terram, nisi terrena actio designatur? Reproborum mens prius ad cogitanda prava dejicitur, et postmodum ad facienda. Recte ergo filiae Babylon, quae ab hoc internae rectitudinis judicio descendit, per ferientem sententiam dicitur ut prius in pulvere et post in terra sedeat, quia nisi se in cogitatione prosterneret, in malo opere non haesisset. (Moral. VI, 16, n. 25.) Descendens enim, in pulvere residet. quia coelestia deserens, terrenis cogitationibus aspersa in infimis vilescit. (Moral. III, 31, n. 60.) Sunt nonnulli qui, cum parva agunt, de semetipsis magna sentiunt. In altum mentem sublevant, et praeire se caeteros virtutum meritis putant.